Sepulcrum Ptahmes

Duae e quattuor columnis sepulcri Ptahmes, hodie apud Museum Regium Antiquitatum Lugduno-Batavense visitandae

Sepulcrum Ptahmes, sub harenis necropolis Saqqāra in Aegypto latens, est monumentum funebre nobilis Ptahmes, qui praefectus Memphitis saeculo XIII a.C.n. ineunte, pharaone Setho I, sacerdos pharaone Ramesse II meruit. Vestigia, anno 1885 a furibus partim delapidata, ab archaeologis anno 2010 rursus reperta sunt. Caseus solidus ibi inventus est, omnis mundi antiquissimus, qui autem Brucella melitensi bacterio nefasto contaminatus erat.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy